monumenta.ch > Augustinus > 63. > 18. > 39. > 38. > 11. > 6. > 19. > 18. > . . . > 24. > 33.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XII. - Una et incommutabilis in omnibus intelligentibus veritas, eaque nostra mente superior., 34.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XII. - Una..., 33.

1 Quapropter nullo modo negaveris esse incommutabilem veritatem, haec omnia quae incommutabiliter vera sunt continentem; quam non possis dicere tuam vel meam, vel cuiusquam hominis, sed omnibus incommutabilia vera cernentibus, tanquam miris modis secretum et publicum lumen, praesto esse ac se praebere communiter: omne autem quod communiter omnibus ratiocinantibus atque intelligentibus praesto est, ad ullius eorum proprie naturam pertinere quis dixerit? Meministi enim, ut opinor, quid de sensibus corporis paulo ante tractatum sit; ea scilicet quae oculorum vel aurium sensu communiter tangimus, sicuti sunt colores et soni, quos ego et tu simul videmus, vel simul audimus, non pertinere ad oculorum nostrorum auriumve naturam, sed ad sentiendum nobis esse communia.
2 Sic ergo etiam illa quae ego et tu communiter propria quisque mente conspicimus, nequaquam dixeris ad mentis alicuius nostrum pertinere naturam.
3 Duorum enim oculi quod simul vident, nec huius nec illius oculos esse poteris dicere, sed aliquid tertium in quod utriusque conferatur aspectus.
4 E. Apertissimum atque verissimum est.
Augustinus HOME