monumenta.ch > Augustinus > 36.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIII. - Exhortatio ad amplexum veritatis, quae una beatos facit., , 35. <<<     >>> 37.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XIII. - Exhortatio..., 36.

1 Imo vero quoniam in veritate cognoscitur et tenetur summum bonum, eaque veritas sapientia est, cernamus in ea, teneamusque summum bonum, eoque perfruamur.
2 Beatus est quippe qui fruitur summo bono.
3 Haec enim veritas ostendit omnia bona, quae vera sunt, quae sibi pro suo captu intelligentes homines, vel singula, vel plura eligunt, quibus fruantur.
4 Sed quemadmodum illi qui in luce solis eligunt quod libenter aspiciant, et eo aspectu laetificantur; in quibus si qui forte fuerint vegetioribus sanisque et fortissimis oculis praediti, nihil libentius quam ipsum solem contuentur, qui etiam caetera quibus infirmiores oculi delectantur, illustrat: sic fortis acies mentis et vegeta cum multa vera et incommutabilia certa ratione conspexerit, dirigit se in ipsam veritatem, qua cuncta monstrantur, eique inhaerens tanquam obliviscitur caetera, et in illa simul omnibus fruitur.
5 Quidquid enim iucundum est in caeteris veris, ipsa utique veritate iucundum est.
Augustinus HOME