Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XV. - Deum..., 39.
| 1 | Tu autem concesseras, si quid supra mentes nostras esse monstrarem, Deum te esse confessurum, si adhuc nihil esset superius. |
| 2 | Quam tuam concessionem accipiens dixeram satis esse, ut hoc demonstrarem. |
| 3 | Si enim aliquid est excellentius, ille potius Deus est: si autem non est, iam ipsa veritas Deus est. |
| 4 | Sive ergo illud sit, sive non sit, Deum tamen esse, negare non poteris: quae nobis erat ad disserendum et tractandum quaestio constituta. |
| 5 | Nam si te hoc movet quod apud sacrosanctam disciplinam Christi in fidem recepimus, esse Patrem Sapientiae; memento nos etiam hoc in fidem accepisse, quod aeterno Patri sit aequalis quae ab ipso genita est Sapientia. |
| 6 | Unde nunc nihil quaerendum est, sed inconcussa fide retinendum. |
| 7 | Est enim Deus, et vere summeque est. |
| 8 | Quod iam non solum indubitatum, quantum arbitror, fide retinemus, sed etiam certa, quamvis adhuc tenuissima, forma cognitionis attingimus; quod quaestioni susceptae sufficit, ut caetera quae ad rem pertinent, explicare possimus: nisi quid habes adversus ista quod opponas. |
| 9 | E. Ego vero incredibili omnino, et quam tibi verbis explicare non possum, laetitia perfusus accipio ista, et clamo esse certissima. |
| 10 | Clamo autem voce interiore, qua exaudiri cupio ab ipsa veritate, et illi inhaerere: quod non solum bonum, sed etiam summum bonum, et beatificum esse concedo. |