monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45. > 27. > 40.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XV. - Deum esse ex ratione fuse explicata iam certo cognoscitur., , 39. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XV. - Deum..., 40.

1 A. Recte sane; etiam ego plurimum gaudeo.
2 Sed, quaeso te, numquid iam sapientes et beati sumus? an adhuc tendimus eo, ut id nobis esse proveniat? E. Eo nos potius tendere existimo.
3 A. Unde ergo ista comprehendis, quibus veris certisque gaudere te clamas, et hoc ad sapientiam pertinere concedis? an quisquam insipiens potest nosse sapientiam? E. Quamdiu insipiens est, non potest.
4 A. Tu ergo iam sapiens es, aut nondum nosti sapientiam.
5 E. Non sum quidem adhuc sapiens, sed nec insipientem me dixerim, in quantum novi sapientiam; quoniam et certa sunt ista quae novi, et ad sapientiam pertinere, negare non possum.
6 A. Dic, quaeso te, nonne fateberis eum qui non est iustus, iniustum esse; et qui non est prudens, imprudentem esse; et qui non est temperans, intemperantem? an dubitari de his aliquid potest? E. Fateor hominem, quando iustus non est, iniustum esse; hoc etiam de prudente et temperante responderim.
7 A. Cur ergo et quando sapiens non est, non sit insipiens? E. Hoc quoque fateor, quando quisque sapiens non est, eum esse insipientem.
8 A. Nunc ergo tu quid horum es? E. Quodlibet horum me appelles, nondum audeo me dicere sapientem; et ex iis quae concessi, video esse consequens ut me insipientem non dubitem dicere.
9 A. Novit ergo insipiens sapientiam.
10 Non enim, sicut iam dictum est, certus esset velle se esse sapientem, idque oportere, nisi notio sapientiae menti eius inhaereret, sicut earum rerum de quibus singillatim interrogatus respondisti, quae ad ipsam sapientiam pertinent, quarum cognitione laetatus es.
11 E. Ita est ut dicis.
Augustinus HOME