monumenta.ch > Augustinus > 9. > 41.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVI. - Sapientia studiosis sui inquisitoribus sese in via ostendit, numeris videlicet cuique rei impressis., 42.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XVI. - Sapientia..., 41.

1 A. Quid igitur aliud agimus cum studemus esse sapientes, nisi ut quanta possumus alacritate, ad id quod mente contingimus, totam animam nostram quodammodo colligamus, et ponamus ibi, atque stabiliter infigamus; ut non iam privato suo gaudeat quod implicavit rebus transeuntibus, sed exuta omnibus temporum et locorum affectionibus apprehendat id quod unum atque idem semper est? Sicut enim tota vita corporis est anima, sic beata vita animae Deus est.
2 Quod dum agimus, donec peragamus, in via sumus.
3 Et quod istis veris et certis bonis, quamvis adhuc in hoc tenebroso itinere coruscantibus, gaudere concessum est, vide utrum hoc sit quod scriptum est de sapientia, quid agat cum amatoribus suis cum ad eam veniunt, et eam quaerunt: dictum est enim, In viis ostendet se illis hilariter, et omni providentia occurret illis .
4 Quoquo enim te verteris, vestigiis quibusdam, quae operibus suis impressit, loquitur tibi, et te in exteriora relabentem, ipsis exteriorum formis intro revocat; ut quidquid te delectat in corpore, et per corporeos illicit sensus, videas esse numerosum, et quaeras unde sit, et in teipsum redeas, atque intelligas te id quod attingis sensibus corporis, probare aut improbare non posse, nisi apud te habeas quasdam pulchritudinis leges, ad quas referas quaeque pulchra sentis exterius.
Augustinus HOME