Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XVI. - Sapientia..., 42.
| 1 | Intuere coelum et terram et mare, et quaecumque in eis vel desuper fulgent, vel deorsum repunt vel volant vel natant; formas habent, quia numeros habent: adime illis haec, nihil erunt. |
| 2 | A quo ergo sunt, nisi a quo numerus; quandoquidem in tantum illis est esse, in quantum numerosa esse? Et omnium quidem formarum corporearum artifices homines in arte habent numeros, quibus coaptant opera sua: et tamdiu manus atque instrumenta in fabricando movent, donec illud quod formatur foris, ad eam quae intus est lucem numerorum relatum, quantum potest impetret absolutionem, placeatque per interpretem sensum interno iudici supernos numeros intuenti. |
| 3 | Quaere deinde artificis ipsius membra quis moveat; numerus erit: nam moventur etiam illa numerose. |
| 4 | Et si detrahas de manibus opus, et de animo intentionem fabricandi, motusque ille membrorum ad delectationem referatur, saltatio vocabitur. |
| 5 | Quaere ergo quid in saltatione delectet; respondebit tibi numerus: Ecce sum. |
| 6 | Inspice iam pulchritudinem formati corporis; numeri tenentur in loco. |
| 7 | Inspice pulchritudinem mobilitatis in corpore; numeri versantur in tempore. |
| 8 | Intra ad artem unde isti procedunt, quaere in ea tempus et locum; nunquam erit, nusquam erit; vivit in ea tamen numerus: nec eius regio spatiorum est, nec aetas dierum; et discendae arti tamen cum se accommodant, qui se artifices fieri volunt, corpus suum per loca et tempora movent, animum vero per tempora: accessu quippe temporis peritiores fiunt. |
| 9 | Transcende ergo et animum artificis, ut numerum sempiternum videas; iam tibi sapientia de ipsa interiore sede fulgebit, et de ipso secretario veritatis: quae si adhuc languidiorem aspectum tuum reverberat, refer oculum mentis in illam viam, ubi se ostendebat hilariter. |
| 10 | Memento sane distulisse te visionem quam fortior saniorque repetas. |