monumenta.ch > Augustinus > . . . > 44.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVI. - Sapientia studiosis sui inquisitoribus sese in via ostendit, numeris videlicet cuique rei impressis., , 43. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XVI. - Sapientia..., 44.

1 Si ergo quidquid mutabile aspexeris, vel sensu corporis, vel animi consideratione capere non potes, nisi aliqua numerorum forma teneatur, qua detracta in nihil recidat; noli dubitare, ut ista mutabilia non intercipiantur, sed dimensis motibus, et distincta varietate formarum, quasi quosdam versus temporum peragant, esse aliquam formam aeternam et incommutabilem; quae neque contineatur et quasi diffundatur locis, neque potendatur atque varietur temporibus, per quam cuncta ista formari valeant, et pro suo genere implere atque agere locorum ac temporum numeros.
Augustinus HOME