monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVII. - Bonum et perfectio quaecumque ex Deo est., 46.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XVII. - Bonum..., 45.

1 Omnis enim res mutabilis, etiam formabilis sit necesse est.
2 Sicut autem mutabile dicimus quod mutari potest, ita formabile quod formari potest appellaverim.
3 Nulla autem res formare seipsam potest: quia nulla res potest dare sibi quod non habet; et utique ut habeat formam, formatur aliquid.
4 Quapropter quaelibet res si quam habet formam, non ei opus est accipere quod habet; si qua vero non habet formam, non potest a se accipere quod non habet.
5 Nulla ergo res, ut diximus, formare se potest.
6 Quid autem amplius de mutabilitate corporis et animi dicamus? superius enim satis dictum est.
7 Conficitur itaque, ut et corpus et animus forma quadam incommutabili et semper manente formentur.
8 Cui formae dictum est: Mutabis ea et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient .
9 Annos sine defectu, pro aeternitate posuit prophetica locutio.
10 De hac item forma dictum est, quod in seipsa manens innovet omnia .
11 Hinc etiam comprehenditur omnia providentia gubernari.
12 Si enim omnia quae sunt, forma penitus subtracta nulla erunt, forma ipsa incommutabilis, per quam mutabilia cuncta subsistunt, ut formarum suarum numeris impleantur et agantur, ipsa est eorum providentia: non enim ista essent, si illa non esset.
13 Intuens ergo et considerans universam creaturam, quicumque iter agit ad sapientiam, sentit sapientiam in via se sibi ostendere hilariter, et in omni providentia occurrere sibi: et tanto alacrius ardescit viam istam peragere, quanto et ipsa via per illam pulchra est, ad quam exaestuat pervenire.
Augustinus HOME