Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XVIII. - Libera..., 47.
| 1 | E. Satis mihi persuasum esse fateor, et quemadmodum manifestum fiat, quantum in hac vita atque inter tales, quales nos sumus, potest, Deum esse, et ex Deo esse omnia bona: quandoquidem omnia quae sunt, sive quae intelligunt et vivunt et sunt, sive quae tantum vivunt et sunt, sive quae tantum sunt, ex Deo sunt. |
| 2 | Nunc iam tertiam quaestionem videamus, utrum expediri possit, inter bona esse numerandam liberam voluntatem. |
| 3 | Quo demonstrato, sine dubitatione concedam Deum dedisse nobis eam, darique oportuisse. |
| 4 | A. Bene meministi proposita, et secundam quaestionem iam explicatam vigilanter animadvertisti: sed videre debuisti etiam istam tertiam iam solutam. |
| 5 | Propterea quippe tibi videri dixeras, dari non debuisse liberum voluntatis arbitrium, quod eo quisque peccat. |
| 6 | Cui sententiae tuae cum ego intulissem, recte fieri non posse, nisi codem libero voluntatis arbitrio, atque ad id potius hoc Deum dedisse asseverarem; respondisti liberam voluntatem ita nobis dari debuisse, ut iustitia data est, qua nemo nisi recte potest uti. |
| 7 | Quae responsio tua in tantos circuitus disputationis nos ire compulit, quibus tibi probaremus et maiora et minora bona non esse nisi ex Deo. |
| 8 | Quod non tam dilucide ostendi posset, nisi prius adversus opiniones impiae stultitiae, qua dicit insipiens in corde suo, Non est Deus , qualiscumque de re tanta pro modulo nostro inita ratio, eodem ipso Deo in tam periculoso itinere nobis opitulante, in aliquid manifestum intenderetur. |
| 9 | Quae duo tamen, id est, Deum esse, et omnia bona ex ipso esse, quanquam inconcussa fide etiam antea tenerentur, sic tamen tractata sunt, ut hoc quoque tertium, inter bona esse numerandam liberam voluntatem, manifestissime appareat. |