monumenta.ch > Augustinus > 42. > 49.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVIII. - Libera voluntas tametsi ad malum usum converti possit, in bonis numeranda est., , 48. <<<     >>> 50.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XVIII. - Libera..., 49.

1 E. Prius ergo vellem ut mihi probares aliquod bonum esse liberam voluntatem, et ego concederem Deum illam dedisse nobis, quia fateor ex Deo omnia bona esse.
2 A. Itane tandem non probavi tibi tanto molimine superioris disputationis, cum omnem speciem formamque corporis a summa omnium rerum forma, id est a veritate, subsistere fatereris, et bonum esse concederes? Nam et capillos nostros numeratos esse, ipsa in Evangelio loquitur Veritas .
3 De numeri autem summitate, et a fine usque ad finem pertendente potentia, quae locuti fuerimus, excidit tibi? Quae igitur ista est tanta perversitas, capillos nostros quamvis inter exigua et omnino abiectissima, tamen inter bona numerare, nec invenire cui auctori tribuantur nisi bonorum omnium conditori Deo, quia et maxima et minima bona ab illo sunt, a quo est omne bonum; et dubitare de libera voluntate, sine qua recte vivi non posse concedunt, etiam qui pessime vivunt? Et certe nunc responde, quaeso, quid tibi melius esse videatur in nobis, sine quo recte vivi potest, an sine quo recte vivi non potest.
4 E. Iamiam parce, quaeso; pudet caecitatis.
5 Quis enim ambigat id longe esse praestantius, sine quo recta vita nulla est? A. Iam ergo tu negabis luscum hominem recte posse vivere? E. Absit tam immanis amentia.
6 A. Cum ergo in corpore oculum concedas esse aliquod bonum, quo amisso tamen ad recte vivendum non impeditur; voluntas libera tibi videbitur nullum bonum, sine qua recte nemo vivit?
Augustinus HOME