monumenta.ch > Augustinus > 50.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVIII. - Libera voluntas tametsi ad malum usum converti possit, in bonis numeranda est., , 49. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XVIII. - Libera..., 50.

1 Intueris enim iustitiam, qua nemo male utitur.
2 Haec inter summa bona quae in ipso sunt homine numeratur, omnesque virtutes animi quibus ipsa recta vita et honesta constat.
3 Nam neque prudentia, neque fortitudine, neque temperantia male quis utitur: in his enim omnibus, sicut in ipsa etiam quam tu commemorasti iustitia, recta ratio viget, sine qua virtutes esse non possunt.
4 Recta autem ratione male uti nemo potest.
Augustinus HOME