monumenta.ch > Augustinus > 47. > 33. > 9. > 41. > 51. > 31. > 7. > 73. > 4. > . . . > 28. > 14. > 43. > 23. > 50. > 28. > 57. > 44. > 61. > 25. > 54. > 35. > 21. > 26. > 5. > 2. > 21. > 12. > 32. > 64. > 33. > 37. > 49. > 38. > 75. > 51. > 53.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIX. - Bona magna, minima, et media. In mediis censetur libertas., , 52. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XIX. - Bona..., 53.

1 Voluntas ergo adhaerens communi atque incommutabili bono, impetrat prima et magna hominis bona, cum ipsa sit medium quoddam bonum.
2 Voluntas autem aversa ab incommutabili et communi bono, et conversa ad proprium bonum, aut ad exterius, aut ad inferius, peccat.
3 Ad proprium convertitur, cum suae potestatis vult esse; ad exterius, cum aliorum propria, vel quaecumque ad se non pertinent, cognoscere studet; ad inferius, cum voluptatem corporis diligit: atque ita homo superbus, et curiosus, et lascivus effectus, excipitur ab alia vita, quae in comparatione superioris vitae mors est; quae tamen regitur administratione divinae providentiae, quae congruis sedibus ordinat omnia, et pro meritis sua cuique distribuit.
4 Ita fit ut neque illa bona quae a peccantibus appetuntur, ullo modo mala sint, neque ipsa voluntas libera, quam in bonis quibusdam mediis numerandam esse comperimus; sed malum sit aversio eius ab incommutabili bono, et conversio ad mutabilia bona: quae tamen aversio atque conversio, quoniam non cogitur, sed est voluntaria, digna et iusta eam miseriae poena subsequitur.
Augustinus HOME