monumenta.ch > Augustinus > 9. > 41. > 29. > 13. > 1. > 54.


Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XX. - Ex..., 54.

1 Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam movetur voluntas cum se avertit ab incommutabili bono ad mutabile bonum, unde ei iste motus existat; qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sine illa nec recte vivi potest, in bonis numeranda sit.
2 Si enim motus iste, id est aversio voluntatis a Domino Deo, sine dubitatione peccatum est, num possumus auctorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo.
3 Unde igitur erit? Ita quaerenti tibi, si respondeam nescire me, fortasse eris tristior: sed tamen vera responderim.
4 Sciri enim non potest quod nihil est.
5 Tu tantum pietatem inconcussam tene, ut nullum tibi bonum vel sentienti, vel intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat quod non sit ex Deo.
6 Ita enim nulla natura occurrit quae non sit ex Deo.
7 Omnem quippe rem ubi mensuram et numerum et ordinem videris, Deo artifici tribuere ne cuncteris.
8 Unde autem ista penitus detraxeris, nihil omnino remanebit: quia etsi remanserit aliqua formae alicuius inchoatio, ubi neque mensuram neque numerum neque ordinem invenias, quia ubicumque ista sunt, forma perfecta est; oportet auferas etiam ipsam inchoationem formae, quae tanquam materies ad perficiendum subiacere videtur artifici.
9 Si enim formae perfectio bonum est, nonnullum iam bonum est et formae inchoatio.
10 Ita, detracto penitus omni bono, non quidem nonnihil, sed omnino nihil remanebit.
11 Omne autem bonum ex Deo: nulla ergo natura est quae non sit ex Deo.
12 Motus ergo ille aversionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectivus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est, vide quo pertineat, et ad Deum non pertinere ne dubites.
13 Qui tamen defectus quoniam est voluntarius, in nostra est positus potestate.
14 Si enim times illum, oportet ut nolis; si autem nolis, non erit.
15 Quid ergo securius quam esse in ea vita, ubi non possit tibi evenire quod non vis? Sed quoniam non sicut homo sponte cecidit, ita etiam sponte surgere potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Iesum Christum, fide firma teneamus, et exspectemus certa spe, et charitate ardenti desideremus.
16 Si quid autem de origine peccati diligentius quaerendum adhuc putas (nam omnino ego iam opus esse non arbitror): si quid tamen putas, in aliam disputationem differendum est.
17 E. Sequor sane voluntatem tuam, ut in tempus aliud, quod hinc moverit, differamus.
18 Nam illud tibi non concesserim, ut satis iam inde quaesitum putes.
Augustinus HOME