monumenta.ch > Augustinus > 1.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT PRIMUM. - Unde sit motus ille quo voluntas deflectit ab incommutabili bono., 2.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT PRIMUM. - Unde..., 1.

1 E. Quoniam satis mihi manifestum est, inter bona, et ea quidem non minima, numerandam esse liberam voluntatem, ex quo etiam fateri cogimur eam divinitus datam esse, darique oportuisse: iam si opportunum existimas, cupio per te cognoscere unde ille motus existat, quo ipsa voluntas avertitur a communi atque incommutabili bono, et ad propria vel aliena vel infima, atque omnia commutabilia convertitur bona.
2 A. Quid enim opus est hoc scire? E. Quia si ita data est, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur.
3 A. Placetne tibi iste motus, an displicet? E. Displicet.
4 A. Reprehendis ergo eum.
5 E. Utique reprehendo.
6 A. Reprehendis igitur animi motum inculpabilem.
7 E. Inculpabilem animi motum non reprehendo, sed nescio an ulla culpa sit, relicto incommutabili bono ad commutabilia converti.
8 A. Reprehendis ergo quod nescis.
9 E. Noli verbo premere: ita enim dixi, Nescio an ulla culpa sit, ut intelligi voluerim sine dubio culpam esse.
10 Nam hoc verbo quod dixi, Nescio, satis profecto irrisi dubitationem de re manifesta.
11 A. Vide quid sit certissima veritas, quae te coegit tam cito oblivisci quod paulo ante dixisti.
12 Si enim natura vel necessitate iste motus existit, culpabilis esse nullo pacto potest: tu vero esse culpabilem ita firmissime tenes, ut dubitationem de hac re tam certa etiam irridendam putaveris.
13 Cur ergo tibi vel affirmandum, vel certe cum aliqua dubitatione dicendum visum est, quod perspicue falsum esse ipse convincis? Dixisti enim: Si ita data est voluntas libera, ut naturalem habeat istum motum, iam necessitate ad haec convertitur; neque ulla culpa deprehendi potest, ubi natura necessitasque dominatur.
14 Nullo modo autem dubitare debuisti non esse ita datam, quando istum motum culpabilem esse non dubitas.
15 E. Ego ipsum motum culpabilem dixi, et ideo mihi displicere, et reprehendendum esse dubitare non possum: animam vero quae isto motu ab incommutabili bono ad commutabilia detrahitur, nego esse culpandam, si eius natura talis est, ut eo necessario moveatur.
Augustinus HOME