Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT PRIMUM. - Unde..., 2.
| 1 | A. Cuius est iste motus, quem profecto culpandum esse concedis? E. In animo eum video, sed cuius sit nescio. |
| 2 | A. Numquid negas eo motu animum moveri? E. Non nego. |
| 3 | A. Negas ergo motum quo movetur lapis, motum esse lapidis? Neque enim illum dico motum quo eum nos movemus, vel aliqua vi aliena movetur, veluti cum in coelum iacitur, sed eum quo ad terram nutu suo vergit et cadit. |
| 4 | E. Non equidem nego motum quo ita ut dicis inclinatur, et ima petit, motum esse lapidis, sed naturalem. |
| 5 | Si autem hoc modo etiam illum motum habet anima, profecto etiam ipse naturalis est; nec ex eo quod naturaliter movetur, recte vituperari potest: quia etiamsi ad perniciem movetur, naturae tamen suae necessitate compellitur. |
| 6 | Porro quia istum motum non dubitamus esse culpabilem, omnimodo negandum est esse naturalem; et ideo non est similis illi motui quo naturaliter movetur lapis. |
| 7 | A. Egimusne aliquid superioribus duabus disputationibus? E. Egimus sane. |
| 8 | A. Credo ergo meminisse te, in prima disputatione satis esse compertum, nulla re fieri mentem servam libidinis, nisi propria voluntate : nam neque a superiore, neque ab aequali eam posse ad hoc dedecus cogi, quia iniustum est; neque ab inferiore, quia non potest. |
| 9 | Restat igitur ut eius sit proprius iste motus, quo fruendi voluntatem ad creaturam a Creatore convertit: qui motus si culpae deputatur (unde qui dubitat, irrisione dignus tibi visus est), non est utique naturalis, sed voluntarius; in eoque similis est illi motui quo deorsum versus lapis fertur, quod sicut iste proprius est lapidis, sic ille animi: verumtamen in eo dissimilis, quod in potestate non habet lapis cohibere motum quo fertur inferius; animus vero dum non vult, non ita movetur, ut superioribus desertis inferiora deligat; et ideo lapidi naturalis est ille motus, animo vero iste voluntarius. |
| 10 | Hinc est quod lapidem si quis dicat peccare, quod pondere suo tendit in infima, non dicam ipso lapide stolidior, sed profecto demens iudicatur: animum vero peccati arguimus, cum eum convincimus superioribus desertis ad fruendum inferiora praeponere. |
| 11 | Propterea, quid opus est quaerere unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum, cum eum nonnisi animi, et voluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur; omnisque de hac re disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito, voluntatem nostram ad fruendum sempiterno bono, a lapsu temporalium convertamus ? |