monumenta.ch > Augustinus > 24. > 5.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT II. - Dei praescientia quomodo liberam voluntatem peccantibus non auferat, quaestio plurimos torquens., , 4. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT II. - Dei..., 5.

1 A. Pulsasti vehementer: misericordia Dei adsit, aperiatque pulsantibus.
2 Verumtamen maximam partem hominum ista quaestione torqueri non ob aliud crediderim, nisi quia non pie quaerunt, velocioresque sunt ad excusationem, quam ad confessionem peccatorum suorum.
3 Alii enim nullam divinam providentiam praeesse rebus humanis libenter opinantur, dumque fortuitis committunt casibus et animos et corpora sua, tradunt se feriendos et dilaniandos libidinibus, divina iudicia negantes, humana fallentes, eos a quibus accusantur, fortunae patrocinio propulsare se putant; quam tamen caecam effingere ac pingere consueverunt, ut aut meliores ea sint a qua se regi arbitrantur, aut se quoque cum eadem caecitate et sentire ista fateantur et dicere.
4 Nec enim talibus absurde etiam conceditur casibus eos agere omnia, quando agendo cadunt.
5 Sed adversus hanc opinionem plenam stultissimi ac dementissimi erroris, satis, ut arbitror, secunda nostra sermoncinatione dissertum est.
6 Alii vero quanquam negare non audeant praesidere humanae vitae providentiam Dei, malunt tamen eam vel infirmam, vel iniustam, vel malam nefario errore credere, quam sua peccata pietate supplici confiteri.
7 Qui omnes si persuaderi sibi paterentur, ut cum de optimo et iustissimo et potentissimo cogitant, bonitatem et iustitiam et potentiam Dei longe maiorem superioremque esse crederent, quam quidquid cogitatione concipiunt; considerantesque semetipsos, gratias Deo se debere intelligerent, etiamsi aliquid inferius eos voluisset esse quam sunt, omnibusque ossibus et medullis conscientiae suae clamarent: Ego dixi, Domine, miserere mei, cura animam meam, quia peccavi tibi : ita certis itineribus divinae misericordiae in sapientiam ducerentur, ut neque inventis rebus inflati, neque non inventis turbulenti, et cognoscendo instructiores fierent ad videndum, et ad quaerendum ignorando mitiores.
8 Tibi vero cui iam hoc persuasum esse non dubito, vide quam facile de tam magna quaestione respondeam, cum mihi prior interroganti pauca responderis.
Augustinus HOME