monumenta.ch > Augustinus > 7. > 6.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT III. - Dei praescientia non efficit ut non libera voluntate peccemus., 7.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT III. - Dei..., 6.

1 Certe enim hoc te movet, et hoc miraris, quomodo non sint contraria et repugnantia, ut et Deus praescius sit omnium futurorum, et nos non necessitate, sed voluntate peccemus.
2 Si enim praescius est Deus, inquis, peccaturum esse hominem, necesse est ut peccet: si autem necesse est, non ergo est in peccando voluntatis arbitrium, sed potius inevitabilis et fixa necessitas.
3 Qua ratiocinatione hoc videlicet ne conficiatur times, ut aut Deus futurorum omnium praescius impie negetur, aut si hoc negare non possumus, fateamur non voluntate, sed necessitate peccari: an aliquid aliud te movet? E. Nihil interim aliud.
4 A. Res ergo universas quarum Deus est praescius, non voluntate sed necessitate fieri putas.
5 E. Omnino ita puto.
6 A. Expergiscere tandem, teque ipsum paululum intuere, et dic mihi, si potes, qualem sis habiturus cras voluntatem, utrum peccandi, an recte faciendi.
7 E. Nescio.
8 A. Quid? Deum itidem nescire hoc putas? E. Nullo modo id putaverim.
9 A. Si ergo voluntatem tuam crastinam novit, et omnium hominum, sive qui sunt, sive qui futuri sunt, futuras praevidet voluntates, multo magis praevidet quid de iustis impiisque facturus sit.
10 E. Prorsus si meorum operum praescium Deum dico, multo fidentius eum dixerim praescire opera sua, et quid sit facturus certissime praevidere.
11 A. Nonne igitur caves ne tibi dicatur, etiam ipsum quaecumque facturus est, non voluntate sed necessitate facturum, si omnia quorum Deus praescius est, necessitate fiunt, non voluntate? E. Ego cum dicerem necessitate universa fieri quae Deus futura praescivit, ea sola intuebar quae in creatura eius fiunt, non autem quae in ipso: non enim ea fiunt, sed sunt sempiterna.
12 A. Nihil ergo in sua creatura operatur Deus.
13 E. Iam semel statuit quemadmodum feratur ordo eius universitatis quam condidit; neque enim aliquid nova voluntate administrat.
14 A. Numquid neminem beatum facit? E. Facit vero.
15 A. Tunc utique facit, quando ille fit.
16 E. Ita est.
17 A. Si igitur, verbi gratia, post annum beatus futurus es, post annum te beatum facturus est.
18 E. Etiam.
19 A. Iam ergo praescit hodie quod post annum facturus est.
20 E. Semper hoc praescivit: nunc quoque hoc eum praescire consentio, si est ita futurum.
Augustinus HOME