Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT III. - Dei..., 7.
| 1 | A. Dic, quaeso, num tu creatura eius non es, aut tua beatitudo non in te fiet? E. Imo et creatura eius sum, et in me fiet quod beatus ero. |
| 2 | A. Non ergo voluntate sed necessitate in te fiet beatitudo tua Deo faciente. |
| 3 | E. Voluntas illius mihi est necessitas. |
| 4 | A. Tu itaque invitus beatus eris. |
| 5 | E. Mihi si esset potestas ut essem beatus, iam profecto essem: volo enim etiam nunc, et non sum, quia non ego, sed ille me beatum facit. |
| 6 | A. Optime de te veritas clamat. |
| 7 | Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cum volumus facimus. |
| 8 | Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas est. |
| 9 | Ea enim prorsus nullo intervallo, mox ut volumus praesto est. |
| 10 | Et ideo recte possumus dicere, Non voluntate senescimus, sed necessitate; aut, non voluntate morimur, sed necessitate; et si quid aliud huiusmodi: non voluntate autem volumus, quis vel delirus audeat dicere? Quamobrem, quamvis praesciat Deus nostras voluntates futuras, non ex eo tamen conficitur ut non voluntate aliquid velimus. |
| 11 | Nam et de beatitudine quod dixisti, non abs teipso beatum fieri, ita dixisti, quasi hoc ego negaverim: sed dico, cum futurus es beatus, non te invitum, sed volentem futurum. |
| 12 | Cum igitur praescius Deus sit futurae beatitudinis tuae, nec aliter aliquid fieri possit quam ille praescivit, alioquin nulla praescientia est; non tamen ex eo cogimur sentire, quod absurdissimum est et longe a veritate seclusum, non te volentem beatum futurum. |
| 13 | Sicut autem voluntatem beatitudinis, cum esse coeperis beatus, non tibi aufert praescientia Dei, quae hodieque de tua futura beatitudine certa est: sic etiam voluntas culpabilis, si qua in te futura est, non propterea voluntas non erit, quoniam Deus eam futuram esse praescivit. |