monumenta.ch > Augustinus > 77. > 61. > 33. > 3. > 8. > 44. > 41. > 76. > 73. > 49. > 52. > 8.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT III. - Dei praescientia non efficit ut non libera voluntate peccemus., , 7. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT III. - Dei..., 8.

1 Attende enim, quaeso, quanta caecitate dicatur, Si praescivit Deus futuram voluntatem meam, quoniam nihil aliter potest fieri quam praescivit, necesse est ut velim quod ille praescivit: si autem necesse est, non iam voluntate, sed necessitate id me velle fatendum est.
2 O stultitiam singularem! Quomodo ergo non potest aliud fieri quam praescivit Deus, si voluntas non erit, quam voluntatem futuram ille praesciverit? Omitto illud aeque monstruosum, quod paulo ante dixi eumdem hominem dicere, Necesse est ut ita velim, qui necessitate supposita auferre nititur voluntatem.
3 Si enim necesse est ut velit, unde volet cum voluntas non erit? Quod si non hoc modo dixerit, sed dixerit se, quia necesse est ut velit, ipsam voluntatem in potestate non habere; occurretur ex eo quod ipse dixisti, cum quaererem utrum invitus beatus futurus sis: respondisti enim quod iam esses beatus, si potestas esset in te; velle enim te, sed nondum posse dixisti.
4 Ubi ego subieci de te clamasse veritatem: non enim negare possumus habere nos potestatem, nisi dum nobis non adest quod volumus; dum autem volumus, si voluntas ipsa deest nobis, non utique volumus.
5 Quod si fieri non potest ut dum volumus non velimus, adest utique voluntas volentibus; nec aliud quidquam est in potestate, nisi quod volentibus adest.
6 Voluntas igitur nostra nec voluntas esset, nisi esset in nostra potestate.
7 Porro, quia est in potestate, libera est nobis.
8 Non enim est nobis liberum, quod in potestate non habemus, aut potest non esse quod habemus.
9 Ita fit ut et Deum non negemus esse praescium omnium futurorum, et nos tamen velimus quod volumus.
10 Cum enim sit praescius voluntatis nostrae, cuius est praescius ipsa erit.
11 Voluntas ergo erit, quia voluntatis est praescius.
12 Nec voluntas esse poterit, si in potestate non erit.
13 Ergo et potestatis est praescius.
14 Non igitur per eius praescientiam mihi potestas adimitur, quae propterea mihi certior aderit, quia ille cuius praescientia non fallitur, adfuturam mihi esse praescivit.
15 E. Ecce iam non nego ita necesse esse fieri quaecumque praescivit Deus, et ita eum peccata nostra praescire, ut maneat tamen nobis voluntas libera, atque in nostra posita potestate.
Augustinus HOME