monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45. > 27. > 40. > 17. > 17. > 47. > 12. > 7. > 37. > 34. > 28. > 12.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT V. - Deus de creaturae etiam quae peccat miseriaeque obnoxia est productione laudandus., 13.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT V. - Deus..., 12.

1 Iam illud quod tertio loco posuisti, quomodo non Creatori deputandum sit quidquid in eius creatura fieri necesse est; regula illa pietatis facile commonebit, quam meminisse nos convenit, gratiarum actionem nos debere Creatori nostro.
2 Cuius profecto largissima bonitas iustissime laudaretur, etiamsi aliquo inferiore creaturae gradu nos condidisset.
3 Quamvis enim anima nostra peccatis tabefacta sit, sublimior est tamen et melior, quam si in hanc lucem visibilem verteretur.
4 Et vides profecto de huius lucis eminentia, quantum laudent animae Deum etiam corporis sensibus deditae.
5 Quapropter non te iam moveat, quod vituperantur animae peccatrices, ut dicas in corde tuo melius fuisse si non essent.
6 In sui enim comparatione vituperantur, dum cogitatur quales essent, si peccare noluissent.
7 Institutor tamen earum Deus praeclarissime pro humana facultate laudandus est, non solum quoniam peccantes eas iuste ordinat, sed etiam quia tales instituit, ut etiam peccatis sordidatae, nullo modo lucis corporalis dignitate superentur, de qua tamen iure laudatur.
Augustinus HOME