monumenta.ch > Augustinus > 9. > 41. > 29. > 13.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT V. - Deus de creaturae etiam quae peccat miseriaeque obnoxia est productione laudandus., , 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT V. - Deus..., 13.

1 Illud quoque moneo caveas, ne forte non dicas quidem melius fuisse ut non essent, sed dicas aliter fieri eas debuisse.
2 Quidquid enim tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tanquam bonorum omnium conditorem.
3 Non est autem vera ratio, sed invida infirmitas, cum aliquid melius faciendum fuisse cogitaveris, iam nihil aliud inferius velle fieri, tanquam si perspecto coelo, nolles terram factam esse; inique omnino.
4 Recte enim reprehenderes, si praetermisso coelo terram factam videres, quoniam diceres ita eam fieri debuisse, sicuti posses cogitare coelum.
5 Cum ergo etiam illud ad cuius speciem volebas terram perducere, factum esse perspiceres, non autem hoc terram, sed coelum vocari; credo quod re meliore non fraudatus, ut inferior quoque aliqua fieret et terra esset, nequaquam invidere deberes.
6 In qua terra rursus secundum partes eius tanta est varietas, ut nihil quod ad terrae pertinet speciem cogitanti occurrat, quod non in tota eius mole Deus omnium conditor fecerit.
7 Namque a terra feracissima et amoenissima usque ad salsissimam et infecundissimam, ita gradatim per medias pervenitur, ut nullam reprehendere audeas, nisi in comparatione melioris; atque ita per omnes gradus laudis ascendas, ut quod summum genus terrae inveneris, solum tamen esse nolis.
8 Iam vero inter totam terram et coelum quanta distantia est? Interponuntur enim humida flabilisque natura: atque ex his quatuor elementis aliae innumerabiles nobis, numeratae autem Deo rerum species formaeque variantur.
9 Potest ergo esse aliquid in rerum natura, quod tua ratione non cogitas.
10 Non esse autem quod vera ratione cogitas, non potest.
11 Neque enim tu potes aliquid melius in creatura cogitare, quod creaturae artificem fugerit.
12 Humana quippe anima naturaliter divinis ex quibus pendet connexa rationibus, cum dicit, Melius hoc fieret quam illud; si verum dicit, et videt quod dicit, in illis quibus connexa est rationibus videt.
13 Credat ergo Deum fecisse quod vera ratione ab eo faciendum fuisse cognovit, etiamsi hoc in rebus factis non videt.
14 Quia etiamsi coelum oculis videre non posset, et tamen ratione vera tale aliquid faciendum fuisse colligeret, credere debuit factum esse, quamvis id oculis non videret.
15 Non enim cogitatione videret fuisse faciendum, nisi in iis rationibus quibus facta sunt omnia.
16 Quod autem ibi non est, tam nemo potest veraci cogitatione videre, quam non est verum.
Augustinus HOME