Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT V. - Deus..., 15.
| 1 | Habet enim illa sublimis perpetuam beatitudinem suam, in perpetuum fruens Creatore suo, quam perpetua tenendae iustitiae voluntate promeretur. |
| 2 | Habet deinde ordinem suum etiam ista peccatrix, amissa in peccatis beatitudine, sed non dimissa recuperandae beatitudinis facultate. |
| 3 | Quae profecto superat eam quam peccandi perpetua voluntas tenet: inter quam et illam priorem permanentem in voluntate iustitiae, haec medietatem quamdam demonstrat, quae poenitendi humilitate altitudinem suam recipit. |
| 4 | Nam neque ab illa creatura, quam praescivit Deus non solum peccaturam, sed etiam in peccandi voluntate mansuram, abstinuit largitatem bonitatis suae, ut eam non conderet. |
| 5 | Sicut enim melior est vel aberrans equus, quam lapis propterea non aberrans, quia proprio motu et sensu caret; ita est excellentior creatura quae libera voluntate peccat, quam quae propterea non peccat, quia non habet liberam voluntatem. |
| 6 | Et sicut laudarem vinum in suo genere bonum, de quo vino inebriatum hominem vituperarem, et tamen eumdem hominem iam vituperatum et adhuc ebrium, laudato illi vino, de quo ebrius factus est, anteponerem: ita corporalia creatura in suo gradu iure laudanda est; cum illi vituperandi sint, qui eius immoderato usu a veritatis perceptione avertuntur; quamvis iidem rursus iam perversi, et quodammodo temulenti, eidem creaturae in ordine suo laudabili, cuius aviditate evanuerunt, non iam merito vitiorum, sed adhuc naturae dignitate praeferuntur. |