monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45. > 27. > 40. > 17. > 17.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT V. - Deus de creaturae etiam quae peccat miseriaeque obnoxia est productione laudandus., , 16. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT V. - Deus..., 17.

1 Aliter enim aestimat ratio, aliter usus.
2 Ratio aestimat luce veritatis, ut recto iudicio subdat minora maioribus: usus autem consuetudine commoditatis plerumque inclinatur, ut ea pluris aestimet quae veritas minora esse convincit.
3 Cum enim corpora coelestia corporibus terrestribus magna differentia ratio praeponat, quis tamen carnalium hominum non mallet, vel plura deesse in coelo sidera, quam unam arbusculam in agro suo, aut vaccam in armento? Sed sicut aetate maiores homines vel omnino contemnunt, vel certe patienter corrigenda exspectant iudicia parvulorum, qui exceptis quibusdam quorum amore laetantur, quemlibet hominum caeterorum mori malunt, quam passerem suum; et multo magis si homo sit ille terribilis, passer autem canorus et pulcher: ita ii qui provectu animi ad sapientiam profecerunt, imperitos rerum aestimatores cum invenerint Deum laudantes in creaturis minoribus, qui eas carnalibus suis sensibus accommodatius adhibent, in superioribus vero atque melioribus partim eum non laudantes, minusve laudantes, partim etiam vituperare aut emendare conantes, partim non credentes quod earum ille sit conditor; talium iudicia vel omnino contemnere, si corrigere nequeunt, vel donec corrigant, aequo animo tolerare ac sustinere consuescant.
Augustinus HOME