monumenta.ch > Augustinus > 30. > 18.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VI. - Nemo vere dixerit se malle non esse quam miserum esse., 19.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT VI. - Nemo..., 18.

1 Quae cum ita se habeant, tantum abest a vero, quod Creatori deputanda existimantur peccata creaturae, quamvis necesse est fiant quae ipse futura praescivit, ut cum tu dixeris non te invenire quomodo non ei deputetur quidquid in eius creatura fieri necesse est; ego contra non inveniam modum, neque inveniri posse atque omnino non esse confirmem, quo ei deputetur quidquid in eius creatura ita fieri necesse est, ut voluntate peccantium fiat.
2 Si enim quis dixerit, Non esse, quam miserum me esse mallem: respondebo, Mentiris.
3 Nam et nunc miser es, nec ob aliud mori non vis, nisi ut sis: ita cum miser nolis esse, esse vis tamen.
4 Age igitur gratias ex eo quod es volens, ut quod invitus es auferatur.
5 Volens enim es, et miser invitus es.
6 Quod si ingratus es in eo quod esse vis, iure cogeris esse quod non vis.
7 Ex illo igitur quod etiam ingratus habes quod vis, Creatoris laudo bonitatem: ex illo autem quod pateris ingratus quod non vis, ordinatoris laudo iustitiam.
Augustinus HOME