monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32. > 37. > 74. > 10. > 50. > . . . > 47. > 35. > 8. > 66. > 23. > 45. > 53. > 4. > 7. > 29. > 2. > 24. > 71. > 44. > 19.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VI. - Nemo vere dixerit se malle non esse quam miserum esse., , 18. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT VI. - Nemo..., 19.

1 Si dixerit, Non ideo mori nolo, quod malim miser esse quam omnino non esse, sed ne post mortem miserior sim: respondebo, Si hoc iniustum est, non sic eris; si autem hoc iustum est, laudemus eum cuius legibus sic eris.
2 Si dixerit, Unde praesumam quod si hoc iniustum est, non sic ero? respondebo, Quia si eris in tua potestate, aut miser non eris, aut tu ipse te iniuste regendo, iuste eris miser; aut volendo et non valendo te iuste regere, non eris in tua potestate, et aut in nullius eris, aut in alterius: si in nullius, aut invitus, aut volens: sed invitus esse nihil potes, nisi te vis aliqua superaverit; porro nulla vi superari potest, qui est in nullius potestate: si autem volens in nullius eris potestate, ad hoc ratio recurrit, ut sis in tua; et aut te iniuste regendo iuste miser sis; aut quoniam quodlibet volens eris, habes adhuc unde gratias agas bonitati Conditoris tui.
3 Quod si in tua potestate non eris, aut potentior profecto, aut infirmior te habebit in potestate.
4 Quod si infirmior, tua culpa, et iusta miseria: poteris enim infirmiorem superare si voles.
5 Si autem potentior te infirmiorem habebit in potestate, nullo modo tam rectam ordinationem recte iniustam putabis.
6 Verissime igitur dictum est: Si hoc iniustum est, non sic eris; si autem iustum, laudemus eum cuius legibus sic eris.
Augustinus HOME