Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT VII. - Esse..., 21.
| 1 | Si vis itaque miseriam fugere, ama in te hoc ipsum, quia esse vis. |
| 2 | Si enim magis magisque esse volueris, ei quod summe est propinquabis: et gratias age nunc quia es. |
| 3 | Quamvis enim beatis sis inferior, superior tamen es quam ea quae non habent vel beatitudinis voluntatem; quorum tamen multa etiam a miseris laudantur. |
| 4 | Omnia tamen eo ipso quo sunt, iure laudanda sunt; quia eo ipso quo sunt, bona sunt. |
| 5 | Quanto enim amplius esse amaveris, tanto amplius vitam aeternam desiderabis, teque ita formari exoptabis, ut affectiones tuae non sint temporales, de temporalium rerum amoribus inustae et impressae: quae temporalia et antequam sint non sunt, et cum sunt fugiunt, et cum fugerint non erunt. |
| 6 | Itaque cum futura sunt, nondum sunt; cum autem praeterita sunt, iam non sunt. |
| 7 | Quomodo igitur tenebuntur ut maneant, quibus hoc est incipere ut sint, quod est pergere ut non sint? Qui autem amat esse, probat ista in quantum sunt, et amat quod semper est. |
| 8 | Et si variabatur in amore istorum, munietur in illius; et si diffluebat in amore transeuntium, in permanentis amore solidabitur, et stabit, et obtinebit ipsum esse, quod volebat cum timebat non esse, et stare non poterat irretitus amore fugientium. |
| 9 | Non igitur tibi displiceat, imo maxime placeat, quod mavis esse vel miser, quam propterea miser non esse, quia nihil eris. |
| 10 | Huic enim exordio quo esse vis, si adiicias magis magisque esse, consurgis atque exstrueris in id quod summe est; atque ita te ab omni labe cohibebis, qua transit ut non sit quod infime est, et secum amantis vires subruit. |
| 11 | Hinc fiet ut qui mavult non esse, ne miser sit, quia non esse non potest, restet ut miser sit. |
| 12 | Qui autem plus amat esse quam odit miser esse, adiiciendo ad id quod amat, quod odit excludat: cum enim in suo genere perfecte esse coeperit, miser non erit. |