monumenta.ch > Augustinus > 23.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VIII. - Non esse a nemine eligitur, ne quidem ab illis qui sibi necem consciscunt., , 22. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT VIII. - Non..., 23.

1 Verumtamen ut de hac tota re, si potero, dicam quod sentio: nemo mihi videtur cum seipsum necat, aut quolibet modo emori cupit, habere in sensu quod post mortem non sit futurus; tametsi aliquantum hoc in opinione habeat.
2 Nam opinio aut in errore, aut in veritate ratiocinantis est, vel credentis: sensus autem aut consuetudine, aut natura valet.
3 Posse autem fieri ut aliud sit in opinione, aliud in sensu, vel ex hoc cognoscere facile est, quod plerumque aliud faciendum esse credimus, et aliud facere delectat.
4 Et aliquando veracior est sensus quam opinio, si illa de errore, ille de natura est: velut cum aeger plerumque aqua frigida conducibiliter delectatur, quam tamen credit, si biberit, esse nocituram.
5 Aliquando veracior opinio quam sensus, si credit arti medicinae, obesse frigidam, cum revera oberit, et tamen bibere delectet: aliquando utrumque in veritate est, cum id quod prodest, non solum ita creditur, sed etiam libet; aliquando utrumque in errore, cum id quod nocet, et prodesse creditur, et libere non desinit.
6 Solet autem et recta opinio pravam corrigere consuetudinem, et prava opinio rectam depravare naturam: tanta vis est in dominatu et principatu rationis.
7 Cum ergo quisque credens quod post mortem non erit, intolerabilibus tamen molestiis ad totam cupiditatem mortis impellitur, et decernit atque arripit mortem; in opinione habet errorem omnimodae defectionis, in sensu autem naturale desiderium quietis.
8 Quod autem quietum est, non est nihil; imo etiam magis est quam id quod inquietum est.
9 Inquietudo enim variat affectiones, ut altera alteram perimat: quies autem habet constantiam, in qua maxime intelligitur quod dicitur, est.
10 Omnis itaque ille appetitus in voluntate mortis, non ut qui moritur non sit, sed ut requiescat intenditur.
11 Ita cum errore credat non se futurum, natura tamen quietus esse, hoc est magis esse desiderat.
12 Quapropter, sicut nullo pacto fieri potest ut non esse aliquem libeat; ita nullo pacto fieri oportet ut ex eo quod est quisque, bonitati Creatoris ingratus sit.
Augustinus HOME