monumenta.ch > Augustinus > 24.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT IX. - Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi., 25.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT IX. - Peccantium..., 24.

1 Si dixerit: Non erat tamen difficile aut laboriosum omnipotenti Deo, ut omnia quaecumque fecit sic haberent ordinem suum, ut nulla creatura usque ad miseriam perveniret; non enim hoc aut omnipotens non potuit, aut bonus invidit.
2 Respondebo, ordinem creaturarum a summa usque ad infimam gradibus iustis ita decurrere, ut ille invideat qui dixerit, Ista non esset; invideat etiam ille qui dixerit, Ista talis esset.
3 Si enim talem vult esse qualis est superior, iam illa est, et tanta est ut adiici ei non oporteat, quia perfecta est.
4 Qui ergo dicit, Etiam ista talis esset, aut perfectae superiori vult addere, et erit immoderatus et iniustus; aut istam vult interimere, et erit malus atque invidus.
5 Qui autem dixerit, Ista non esset, nihilominus erit malus atque invidus, cum eam non vult esse, qua inferiorem laudare adhuc cogitur.
6 Velut si dicat, Non esset luna, cum etiam lucernae claritatem longe inferiorem, in suo tamen genere pulchram, et terrenis tenebris esse decoram atque aptam nocturnis usibus, atque in his omnibus pro suo modulo utique laudabilem aut fateatur, aut stultissime vel contentiose neget.
7 Quomodo ergo recte dicere audebit, Luna non esset in rebus, qui si diceret, Lucerna non esset, deridendum se esse sentiret? Quod si non dicit, Luna non esset, sed qualem solem videt, talem dicit lunam esse debuisse, non intelligit nihil aliud se dicere quam, Non esset luna, sed essent soles duo.
8 In quo dupliciter errat, quod rerum perfectioni et addere aliquid cupit, cum desiderat alterum solem; et minuere, cum lunam vult detrahi.
Augustinus HOME