Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT IX. - Peccantium..., 25.
| 1 | Hic fortasse dicat, ideo nihil se de luna conqueri, quia splendor eius ita minor est, ut miser non sit; de animarum autem non obscuritate, sed miseria se dolere. |
| 2 | Sedulo cogitet, ita lunae splendorem non esse miserum, ut nec splendor solis sit beatus. |
| 3 | Quamvis enim corpora coelestia sint, corpora sunt tamen quantum ad lucem istam pertinet, quae per corporeos oculos sentiri potest. |
| 4 | Nulla autem corpora, quantum ad sese attinet, vel beata possunt esse, vel misera; quanquam beatorum aut miserorum corpora possint esse. |
| 5 | Sed de illis luminibus similitudo adhibita id docet, ut quemadmodum corporum differentias contemplando, videns alia clariora, iniuste petis auferri quae obscuriora conspexeris, aut clarioribus adaequari; sed ad perfectionem universitatis referens omnia, quanto magis minusve inter se clara sunt, tanto magis cernis esse omnia; nec tibi occurrit perfecta universitas, nisi ubi maiora sic praesto sunt, ut minora non desint: sic etiam differentias animarum cogites, in quibus hoc quoque invenies, ut miseriam quam doles, ad id quoque valere cognoscas, ut universitatis perfectioni nec illae desint animae, quae miserae fieri debuerunt, quia peccatrices esse voluerunt. |
| 6 | Tantumque abest ut Deus tales facere non debuerit, ut etiam caeteras creaturas laudabiliter fecerit longe inferiores animis miseris. |