Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT IX. - Peccantium..., 26.
| 1 | Sed adhuc videtur minus intelligens quod dictum est, habere quod contradicat. |
| 2 | Dicit enim: Si universitatis perfectionem complet etiam nostra miseria, defuisset aliquid huic perfectioni, si beati semper essemus. |
| 3 | Quapropter si ad miseriam nisi peccando non pervenit anima, etiam peccata nostra necessaria sunt perfectioni universitatis quam condidit Deus. |
| 4 | Quomodo ergo iuste peccata punit, quae si defuissent, creatura eius plena et perfecta non esset? Hic respondetur, non ipsa peccata vel ipsam miseriam perfectioni universitatis esse necessaria, sec animas in quantum animae sunt; quae si velint, peccant; si peccaverint, miserae fiunt. |
| 5 | Si enim peccatis earum detractis miseria perseverat, aut etiam peccata praecedit, recte deformari dicitur ordo atque administratio universitatis. |
| 6 | Rursus, si peccata fiant, et desit miseria, nihilominus dehonestat ordinem iniquitas. |
| 7 | Cum autem non peccantibus adest beatitudo, perfecta est universitas. |
| 8 | Cum vero peccantibus adest miseria, nihilominus perfecta est universitas. |
| 9 | Quod autem ipsae non desunt animae, quas vel peccantes sequitur miseria, vel recte facientes beatitudo, semper naturis omnibus universitas plena atque perfecta est. |
| 10 | Non enim peccatum et supplicium peccati naturae sunt quaedam, sed affectiones naturarum, illa voluntaria, ista poenalis. |
| 11 | Sed voluntaria quae in peccato fit, turpis affectio est. |
| 12 | Cui propterea poenalis adhibetur, ut ordinet eam, ubi talem esse non turpe sit, et decori universitatis congruere cogat, ut peccati dedecus emendet poena peccati. |