monumenta.ch > Augustinus > 27.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT IX. - Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi., , 26. <<<     >>> 28.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT IX. - Peccantium..., 27.

1 Hinc fit ut peccans creatura superior, a creaturis inferioribus puniatur, quia illae tam sunt infimae, ut ornari etiam a turpibus animis possint, atque ita decori universitatis congruere.
2 Quid enim tam magnum in domo est quam homo? et quid tam abiectum et infimum quam cloaca domus? Servus tamen in tali peccato detectus, ut mundandae cloacae dignus habeatur, ornat eam etiam turpitudine sua; et utrumque horum, id est turpitudo servi, et mundatio cloacae, iam coniunctum et redactum in quamdam sui generis unitatem, ita dispositae domui coaptatur atque subtexitur, ut eius universitati ordinatissimo decore conveniat.
3 Qui tamen servus si peccare noluisset, non defuisset domesticae disciplinae alia provisio, qua necessaria mundarentur.
4 Quid itaque tam infimum in rebus quam corpus omne terrenum? Hanc tamen corruptibilem carnem etiam peccatrix anima sic ornat, ut ei speciem decentissimam praebeat, motumque vitalem.
5 Habitationi ergo coelesti talis anima non congruit per peccatum, terrestri autem congruit per supplicium; ut quodlibet elegerit, semper sit pulchra universitas decentissimis partibus ordinata, cuius est conditor et administrator Deus.
6 Namque optimae animae cum in infimis creaturis habitant, non eas ornant miseria sua, quam non habent, sed usu earum bono.
7 Si autem peccatrices animae permittantur habitare in sublimibus locis, inhonestum est; quia non conveniunt illis, quibus nec bene uti possunt, nec ornamenti aliquid conferunt.
Augustinus HOME