monumenta.ch > Augustinus > 28.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT IX. - Peccantium animarum miseria confert ad perfectionem universi., , 27. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT IX. - Peccantium..., 28.

1 Ideo quanquam orbis iste terrenus rebus corruptibilibus deputatus sit, tamen servans quantum potest imaginem superiorum, exempla nobis et indicia quaedam demonstrare non cessat.
2 Si enim bonum et magnum aliquem virum, hortante honestatis officio, videamus ignibus, quantum ad corpus attinet, concremari; non hoc vocamus poenam peccati, sed fortitudinis et patientiae documentum, eumque magis diligimus, cum foedissima corruptio corporea membra eius absumat, quam si nihil huiusmodi pateretur; miramur quippe animi naturam mutabilitate corporis non mutari.
3 At vero crudelissimi latronis membra cum tali supplicio confici aspicimus, approbamus ordinem legum.
4 Ornant ergo ambo illa tormenta; sed ille merito virtutis, iste peccati.
5 At si post illos ignes, vel etiam ante illos, optimum virum illum commutatum ad congruentiam coelestis habitationis ad sidera videremus attolli, utique laetaremur.
6 Si autem sceleratum latronem, sive ante supplicium, sive post supplicium, cum eadem malitia voluntatis ad sedem honoris sempiternam levari videremus in coelum, quis non offenderetur? Ita fit ut inferiores creaturas ambo ornare potuerint, superiores autem unus illorum.
7 Ex quo admonemur advertere, mortalitatem carnis huius et primum hominem ornasse, ut peccato poena congrueret, et Dominum nostrum, ut a peccato misericordia liberaret.
8 Non autem sicut iustus potuit in ipsa iustitia permanens corpus habere mortale; ita iniquus potest, dum iniquus est, ad immortalitatem pervenire sanctorum, scilicet sublimem et angelicam; non eorum angelorum, de quibus Apostolus ait, Nescitis quia angelos sumus iudicaturi ; sed eorum de quibus Dominus ait, Et erunt aequales Angelis Dei .
9 Qui enim aequalitatem Angelorum desiderant propter inanem gloriam suam, non ideo volunt aequales esse Angelis, sed Angelos sibi.
10 Itaque in tali voluntate perseverantes, aequabuntur supplicio praevaricatoribus angelis, potestatem suam potius quam Dei omnipotentis diligentibus.
11 Talibus enim ad sinistram constitutis, quia non quaesierunt Deum per humilitatis ianuam, quam in seipso Dominus Iesus Christus ostendit, et immisericorditer superbeque vixerunt, dicetur, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius .
Augustinus HOME