Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT X. - Quo..., 29.
| 1 | Cum enim duae sint origines peccatorum, una spontanea cogitatione, alia persuasione alterius, quo pertinere arbitror quod Propheta dicit: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo : utrumque voluntarium est quidem. |
| 2 | Nam sicut propria cogitatione non peccat invitus, ita dum consentit male suadenti, non utique nisi voluntate consentit: sed tamen gravius est, non solum nullo suadente propria cogitatione peccare, sed etiam peccandum alteri per invidentiam dolumque suadere, quam ad peccandum alterius suasione traduci. |
| 3 | Servata est ergo in utroque peccato iustitia Domini punientis. |
| 4 | Nam et illud appensum est aequitatis examine, ut nec ipsius diaboli potestati negaretur homo, quem sibi male suadendo subiecerat. |
| 5 | Iniquum enim erat ut ei quem ceperat, non dominaretur. |
| 6 | Nec fieri ullo modo potest ut Dei summi et veri perfecta iustitia, quae usquequaque pertenditur, deserat etiam ordinandas ruinas peccantium. |
| 7 | Et tamen quia minus peccaverat homo quam diabolus, idipsum ei valuit ad reparandam salutem, quod principi huius mundi, partis rerum scilicet huius mortalis atque infimae, hoc est principi omnium peccatorum, et praeposito mortis, usque ad mortalitatem carnis addictus est. |
| 8 | Ita enim conscientia mortalitatis timidus, et a vilissimis et abiectissimis bestiis vel etiam minutissimis, molestias atque interitum reformidans, incertusque futurorum, et illicitas cohibere laetitias, et maxime superbiam, cuius persuasione deiectus est, et quo uno vitio misericordiae medicina respuitur, frangere consuevit. |
| 9 | Quid enim tam opus habens misericordia quam miser? Et quid tam indignum misericordia quam superbus miser? |