monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XI. - Creatura sive in iustitia permansura, sive lapsura, ad ornamentum universi confert., 33.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XI. - Creatura..., 32.

1 Naturas igitur omnes Deus fecit, non solum in virtute atque iustitia permansuras, sed etiam peccaturas; non ut peccarent, sed ut essent ornaturae universum, sive peccare, sive non peccare voluissent.
2 Si enim rebus deessent animae quae ipsum fastigium ordinis in universa creatura sic obtinerent, ut si peccare voluissent, infirmaretur et labefactaretur universitas, magnum quiddam deesset creaturae: illud enim deesset, quo remoto stabilitas rerum atque connexio turbaretur.
3 Tales sunt optimae, et sanctae, et sublimes creaturae coelestium vel supercoelestium potestatum, quibus solus Deus imperat; universus autem mundus subiectus est.
4 Sine istarum officiis iustis atque perfectis esse universitas non potest.
5 Item, si deessent quae sive peccarent, sive non peccarent, nihil universitatis ordini minueretur, etiam sic plurimum deesset.
6 Animae sunt enim rationales, et illis superioribus officio quidem impares, sed natura pares: quibus adhuc inferiores sunt multi, et tamen laudabiles a summo Deo constitutarum rerum gradus.
Augustinus HOME