monumenta.ch > Augustinus > 47. > 33. > 9. > 41. > 51. > 31. > 7. > 73. > 4. > . . . > 28. > 14. > 43. > 23. > 50. > 28. > 57. > 44. > 61. > 25. > 54. > 35. > 21. > 26. > 5. > 2. > 21. > 12. > 32. > 64. > 33.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XI. - Creatura sive in iustitia permansura, sive lapsura, ad ornamentum universi confert., , 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XI. - Creatura..., 33.

1 Illa ergo natura sublimioris officii est, quae non solum si non esset, sed etiamsi peccaret, minueret ordinem universitatis.
2 Inferioris officii est ista, quae tantummodo si non esset, non autem si peccaret, aliquid minus haberet universitas.
3 Illi data est potentia omnia continendi officio proprio, quod rerum ordini deesse non possit: nec ideo in bona voluntate permanet, quia hoc accepit officium; sed ideo accepit, quoniam ab illo qui dedit permansura praevisa est.
4 Nec tamen sua maiestate continet omnia, sed inhaerendo illius maiestati, et eius imperiis devotissime obtemperando, a quo et per quem et in quo facta sunt omnia.
5 Huic autem datum est quidem non peccanti potentissimum officium continendi omnia; non tamen proprium, sed cum illa, tanquam ei quae peccatura praecognita est.
6 Habent sane spiritualia quaeque inter se et coniunctionem sine cumulo, et seiunctionem sine diminutione: ut neque adiuvaretur illa in actionis suae facilitate, cum haec sibi coniungeretur; neque difficilior illi actio fieret, si haec officium suum peccando desereret.
7 Non enim locis et mole corporum, sed parilitate affectuum iungi, et disparilitate seiungi possunt spirituales creaturae, quamvis corpora sua quaeque possideant.
Augustinus HOME