monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32. > 37. > 74. > 10. > 50. > . . . > 47. > 35. > 8. > 66. > 23. > 45. > 53. > 4. > 7. > 29. > 2. > 24. > 71. > 44. > 19. > 12. > 39. > 77. > 29. > 69. > 26. > 10. > 22. > 27. > 55. > 3. > 70. > 23. > 59. > 25. > 2. > 7. > 65. > 13. > 34.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XI. - Creatura sive in iustitia permansura, sive lapsura, ad ornamentum universi confert., , 33. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XI. - Creatura..., 34.

1 In corporibus autem inferioribus atque mortalibus post peccatum anima ordinata, regit corpus suum, non omnimodo pro arbitrio, sed sicut leges universitatis sinunt.
2 Nec ideo tamen talis anima inferior est corpore coelesti, cui corpori etiam corpora terrena subiecta sunt.
3 Pannosa quippe vestis damnati servi multo est inferior veste bene meriti, et in honore magno apud dominum constituti; sed ipse servus melior est qualibet veste pretiosa, quia homo est.
4 Illa ergo inhaeret Deo, et in coelesti corpore, angelica potestate, etiam terrestre corpus ornat et regit, sicut iubet ille cuius nutum intuetur ineffabiliter.
5 Ista vero mortalibus membris onerata, vix hoc ipsum quo premitur, administrat intrinsecus, et tamen ornat quantum potest: caetera vero extrinsecus adiacentia, longe infirmiore operatione extrinsecus afficit sicut potest.
Augustinus HOME