monumenta.ch > Augustinus > 35.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XII. - Gubernatio universi non turbaretur etiamsi angelica omnis creatura peccaret., 36.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XII. - Gubernatio..., 35.

1 Unde colligitur non defuturum fuisse ornatum congruentissimum infimae corporeae creaturae, etiamsi ista peccare noluisset.
2 Quoniam quae totum potest regere, etiam partem regit; quae autem minus potest, non continuo potest ampliora.
3 Perfectus enim medicus etiam scabiem sanat efficaciter; at non continuo qui scabioso utiliter consulit, universae humanae valetudini mederi potest.
4 Et ratio quidem si certa conspicitur, qua manifestum fiat esse oportuisse creaturam quae nunquam peccaverit, nunquam peccatura sit, etiam illud eadem ratio renuntiat a peccato illam libera voluntate abstinere, neque coactam non peccare, sed sponte.
5 Verumtamen etiamsi peccaret (quanquam non peccavit, sicut eam non peccaturam praescivit Deus): tamen si etiam ipsa peccaret, sufficeret Dei potestas ineffabilis potentiae ad regendam istam universitatem, ut omnibus congrua et condigna retribuens, nihil in toto imperio suo turpe atque indecorum esse permitteret.
6 Quia sive per nullas ad hoc ipsum conditas potestates, si omnis angelica natura ab eius praeceptis peccando defecisset, maiestate sua decentissime atque optime regeret omnia: nec sic invidens creaturae spirituali ut esset; qui etiam corporalem peccantibus quoque spiritualibus longe inferiorem, tanta largitate bonitatis instituit, ut nullus sit coelum terramque rationabiliter intuens, omnesque naturas visibiles in suis generibus moderatas, formatas, ordinatas, qui vel alium credat artificem omnium esse quam Deum, vel non eum ineffabiliter laudandum esse fateatur.
7 Sive nulla est melior rerum ordinatio, nisi potestas angelica naturae excellentia et bonitate voluntatis in dispositione universitatis superemineat, etiamsi omnes peccassent Angeli, nullam inopiam facerent ad regendum imperium suum Creatori Angelorum.
8 Non enim vel bonitas eius quasi aliquo taedio, vel omnipotentia difficultate deficeret ad creandos alios, quos in eis sedibus collocaret, quas peccando alii deseruissent; aut creatura spiritualis quantilibet numeri, si pro suis meritis damnaretur, angustare posset ordinem, qui convenienter et decenter excipit quoscumque damnandos.
9 Quacumque se igitur consideratio nostra converterit, ineffabiliter laudandum invenit Deum naturarum omnium conditorem optimum, et administratorem iustissimum.
Augustinus HOME