Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XIII. - Ex..., 37.
| 1 | Quibus constitutis atque firmatis tanquam in capite ratiocinationis nostrae, attende quid dicam. |
| 2 | Omnis natura rationalis, cum libero voluntatis arbitrio condita, si manet in fruendo summo atque incommutabili bono, procul dubio laudanda est; et omnis quae tendit ut maneat, etiam ipsa laudanda est: omnis autem quae non in eo manet, et non vult agere ut maneat, in quantum ibi non est, et in quantum non id agit ut ibi sit, vituperanda est. |
| 3 | Si ergo laudatur rationalis natura quae est facta, nemo dubitat laudandum esse qui fecit; et si vituperatur, nemo dubitat eius Conditorem in ipsa eius vituperatione laudari. |
| 4 | Cum enim propterea vituperamus hanc, quoniam summo et incommutabili bono, id est Creatore suo frui non vult, illum sine ulla dubitatione laudamus. |
| 5 | Quantum ergo bonum, et quam vel ineffabiliter linguis omnibus, vel ineffabiliter cogitationibus omnibus praedicandus et honorandus est creator omnium Deus, sine cuius laude nec laudari possumus, nec vituperari! Non enim vituperari possumus quia in eo non manemus, nisi quia magnum et summum et primum nostrum bonum est manere in illo: unde autem hoc, nisi quia ille ineffabile bonum est? Quid ergo inveniri potest in nostris peccatis unde ille vituperetur, quando vituperatio peccatorum nostrorum nulla est, nisi ille laudetur? |