monumenta.ch > Augustinus > 37. > 38.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIII. - Ex creaturae corruptione et ex vitii eius vituperatione bonitas ipsius ostenditur., , 37. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XIII. - Ex..., 38.

1 Quid, quod etiam in ipsis rebus quae vituperantur, nullius vituperatur nisi vitium? Nullius autem vituperatur vitium, nisi cuius natura laudatur.
2 Aut enim secundum naturam est quod vituperas; et non est vitium, tuque magis emendandus es, ut recte vituperare noveris, quam illud quod non recte vituperas; aut si vitium est, ut recte vituperari possit, etiam contra naturam sit necesse est.
3 Omne quippe vitium, eo ipso quo vitium est, contra naturam est.
4 Si enim naturae non nocet, nec vitium est; si autem quia nocet ideo vitium est, ideo vitium est quia contra naturam est.
5 Quod si non suo, sed alieno vitio aliqua natura corrumpitur, iniuste vituperatur, et quaerendum est utrum illa natura non corrumpatur vitio suo, cuius vitio potuit aliena natura corrumpi.
6 Sed quid est aliud vitiari, nisi vitio corrumpi? Porro natura quae non vitiatur, caret vitio: cuius autem vitio aliena natura corrumpitur, habet utique vitium.
7 Prior ergo vitiosa est, et prior corrumpitur vitio suo, cuius vitio alia quoque corrumpi potest.
8 Ex quo colligitur, contra naturam esse omne vitium, etiam eius rei cuius est vitium.
9 Quapropter, quoniam in quacumque re non vituperatur nisi vitium, ideo autem vitium est, quia contra naturam eius rei est cuius est vitium, nullius rei recte vituperatur vitium, nisi cuius natura laudatur.
10 Non enim tibi recte in vitio displicet, nisi quia vitiat quod in natura placet.
Augustinus HOME