Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XIV. - Non..., 39.
| 1 | Videndum est etiam illud, utrum vere dicatur aliquam naturam naturae alterius vitio corrumpi, nullo adiuncto vitio suo. |
| 2 | Si enim natura quae accedit cum vitio suo ad aliam corrumpendam, non in ea corruptibile aliquid invenit, non eam corrumpit. |
| 3 | Si autem invenit, adiuncto eius vitio corruptionem eius operatur. |
| 4 | Potentior enim ab infirmiore si corrumpi nolit, non corrumpitur: si autem velit, prius incipit suo vitio corrumpi quam alieno. |
| 5 | Aequalis autem ab aequali nihilominus si corrumpi nolit, non potest. |
| 6 | Nam quaecumque natura cum vitio ad eam quae sine vitio est, ut corrumpat accedit, eo ipso non accedit aequalis, sed infirmior vitio suo. |
| 7 | Si vero potentior invalidiorem corrumpit, aut utriusque vitio fit, si utriusque prava cupiditate fit; aut vitio potentioris, si naturae tanta praestantia est, ut inferiorem quam corrumpit, etiam vitiosa praecedat. |
| 8 | Quis enim recte vituperaverit fructus terrae, quod homines eis non utantur bene, corruptique vitio suo, corrumpant eos abutendo ad luxuriam; cum tamen dubitare dementis sit praestantiorem potentioremque esse hominis naturam etiam vitiosam, quam non vitio as quasque fruges? |