monumenta.ch > Augustinus > 40.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIV. - Non omnis corruptio vituperatione digna est., , 39. <<<     >>> 41.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XIV. - Non..., 40.

1 Potest etiam fieri ut aliquam inferiorem potentior natura corrumpat, et hoc nullius earum vitio fiat: siquidem vitium dicimus, quod vituperatione dignum est.
2 Quis autem vel frugalem hominem nihil aliud de frugibus, quam supplementa naturae quaeritantem vituperare audeat, aut easdem fruges quod usu ciborum eius corrumpantur? Talis enim nec usitate corruptio dicitur, quia maxime vitii nomen solet esse corruptio.
3 Nam et illud in rebus facile animadverti potest, quod plerumque in nullos usus explendae indigentiae suae natura potentior inferiorem corrumpit, vel iustitiae ordine dum vindicat culpam; ex qua regula illud dictum est ab Apostolo, Si quis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus : vel ordine mutabilium rerum sibi cedentium secundum leges congruentissimas pro valentia cuiusque partis universitati datas.
4 Neque enim si cuiusquam oculos pro naturae suae modulo ferendae lucis invalidos sol fulgore corrumpat, aut ad explendam indigentiam sui luminis eos commutare putandus est, aut id facere ullo vitio suo; aut saltem ipsi oculi vituperandi sunt, quia et domino suo cesserunt ut contra lucem aperirentur, et ipsi luci ut corrumperentur.
5 Omnium igitur corruptionum sola quae vitiosa est corruptio recte vituperatur: caeterae autem, aut ne corruptiones quidem dicendae sunt, aut certe quia vitiosae non sunt, dignae vituperatione esse non possunt.
6 Nam et ipsa vituperatio, quod soli vitio parata, id est apta et debita sit, inde traxisse vocabulum creditur, ut vituperatio diceretur.
Augustinus HOME