Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XV. - Defectus..., 42.
| 1 | Si igitur vituperatio vitiorum ipsarum etiam, quarum sunt vitia, naturarum decus dignitatemque commendat, quanto magis Deus conditor omnium naturarum etiam in earum vitiis laudandus est; cum et hoc ab illo habeant quod naturae sunt, et in tantum vitiosae sint, in quantum ab eius qua factae sunt arte discedunt, et in tantum recte vituperentur, in quantum earum vituperator artem qua factae sunt videt, ut hoc in eis vituperet, quod ibi non videt! Et si ars ipsa per quam facta sunt omnia, hoc est summa et incommutabilis Sapientia Dei, vere summeque est, sicuti est, respice quo tendat quidquid ab illa discedit. |
| 2 | Qui tamen defectus non esset vituperatione dignus, nisi esset voluntarius. |
| 3 | Attende enim, quaeso, utrum recte vituperes quod ita est sicuti esse debuit: non opinor; sed utique quod non ita est ut debuit. |
| 4 | Nemo autem debet, quod non accepit: et quisquis debet, cui debet, nisi a quo accepit ut debeat? Nam et quae redduntur translegando, ei redduntur qui translegaverat. |
| 5 | Et quod creditorum iustis successoribus redditur, ipsis utique redditur quibus isti iure succedunt. |
| 6 | Aliter non redditio, sed cessio vel admissio, vel si quid aliud huiusmodi nominanda est. |
| 7 | Quapropter omnia temporalia, quae in hoc rerum ordine ita locata sunt, ut nisi deficiant, non possint praeteritis futura succedere, ut tota temporum in suo genere pulchritudo peragatur, absurdissime dicimus non debere deficere. |
| 8 | Quantum enim acceperunt, tantum agunt, et tantum reddunt ei cui debent quod sunt in quantumcumque sunt. |
| 9 | Qui enim dolet ea deficere, sermonem suum oportet attendat, eum certe ipsum quod ista conqueritur, si iustum et a prudentia profectum esse arbitratur; cuius sermonis quod ad sonum eius attinet, si quis unam particulam diligat, nec eam velit caeteris deficiendo locum dare, quibus decedentibus et succedentibus totus ille sermo contexitur, mirabilis dementiae iudicabitur. |