monumenta.ch > Augustinus > 43.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XV. - Defectus creaturae haud semper est culpabilis., , 42. <<<     >>> 44.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XV. - Defectus..., 43.

1 In iis igitur rebus quae ideo deficiunt, quia non ultra esse acceperunt, ut suis temporibus omnia peragantur, nemo defectum recte vituperat; quia nemo potest dicere, Debuit permanere, cum acceptas metas transire non posset.
2 In creaturis autem rationabilibus, quibus sive peccantibus sive non peccantibus, universalis pulchritudo modis congruentissimis terminatur, aut nulla peccata sunt, quod absurdissimum est dicere peccat enim saltem, qui vel damnat quasi peccata quae nulla sunt: aut non sunt vituperanda peccata, quod nihilominus absurdum est; incipient quippe nec recte facta laudari, et tota turbabitur humanae mentis intentio, vitamque subvertet: aut vituperabitur factum quod ita factum est ut debuit, et exsecrabilis insania, vel, ut mitius loquar, error miserrimus orietur: aut si cogit verissima ratio, sicuti cogit, ut et vituperentur peccata, et quidquid recte vituperatur ideo vituperetur, quia non est ita ut esse debuit; quaere quid debeat natura peccatrix, et invenies recte factum; quaere cui debeat, et invenies Deum.
3 A quo enim accepit posse recte facere cum velit, ab eo accepit ut sit etiam misera si non fecerit, et beata si fecerit.
Augustinus HOME