Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XV. - Defectus..., 44.
| 1 | Quia enim nemo superat leges omnipotentis Creatoris, non sinitur anima non reddere debitum. |
| 2 | Aut enim reddit bene utendo quod accepit, aut reddit amittendo quo bene uti noluit. |
| 3 | Itaque si non reddit faciendo iustitiam, reddet patiendo miseriam; quia in utroque verbum illud debiti sonat. |
| 4 | Hoc enim etiam modo dici potuit quod dictum est, Si non reddit faciendo quod debet, reddet patiendo quod debet. |
| 5 | Nullo autem temporis intervallo ista dividuntur, ut quasi alio tempore non faciat quod debet, et alio patiatur quod debet, ne vel puncto temporis universalis pulchritudo turpetur, ut sit in ea peccati dedecus sine decore vindictae. |
| 6 | Sed in futurum iudicium servatur ad manifestationem atque ad acerrimum sensum miseriae, quidquid nunc occultissime vindicatur. |
| 7 | Sicut enim qui non vigilat, dormit; sic quisquis non facit quod debet, sine intervallo patitur quod debet, quoniam tanta est beatitudo iustitiae, ut nemo ab ea nisi ad miseriam possit abscedere. |
| 8 | In omnibus ergo defectibus, aut non acceperunt ultra esse quae deficiunt, et nulla culpa est; sicut etiam cum sunt, quia non acceperunt amplius esse quam sunt, nihilominus nulla culpa est; aut nolunt esse, quod si vellent, esse acceperunt; et quia bonum est, reatus est si nolint. |