monumenta.ch > Augustinus > 45.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVI. - Peccata nostra in Deum refundi nequeunt., 46.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XVI. - Peccata..., 45.

1 Deus autem nulli debet aliquid, quia omnia gratuito praestat.
2 Et si quisquam dicet ab illo aliquid deberi meritis suis, certe ut esset, non ei debebatur.
3 Non enim erat cui deberetur.
4 Et tamen, quod meritum est converti ad eum ex quo es, ut ex ipso etiam melior sis, ex quo habes ut sis? Quid ergo ei praerogas, ut tanquam debitum poscas; quando si nolles ad eum converti, nihil ei deesset, tibi autem ipse, sine quo nihil esses, et ex quo ita es aliquid, ut nisi convertendo te ad illum, reddideris ei quod ab ipso es, non quidem nihil, sed miser tamen eris? Omnia ergo illi debent, primo quidquid sunt, in quantum naturae sunt: deinde quidquid melius possunt esse si velint, quaecumque acceperunt ut velint; et quidquid oportet eas esse.
5 Ex eo igitur quod non accepit, nullus reus est: ex eo vero quod non facit quod debet, iuste reus est.
6 Debet autem, si accepit et voluntatem liberam, et sufficientissimam facultatem.
Augustinus HOME