monumenta.ch > Augustinus > 46.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVI. - Peccata nostra in Deum refundi nequeunt., , 45. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XVI. - Peccata..., 46.

1 Usque adeo autem dum non facit quisque quod debet, nulla culpa est Conditoris, ut et laus sit, quoniam quod debet patitur, et in eo ipso quod vituperatur non faciendo quod debet, non nisi laudatur ille cui debet.
2 Si enim tu laudaris videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis Veritas; quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet.
3 Cum ergo peccat, quod debet facit.
4 Quod si scelus est dicere, neminem natura sua cogit ut peccet.
5 Sed nec aliena.
6 Non enim quisquis dum id quod non vult patitur, peccat.
7 Nam si iuste patitur, non in eo peccat quod patitur invitus, sed in eo peccavit quod ita fecit volens, ut quod nollet iure pateretur.
8 Si autem iniuste patitur, quomodo peccat? Non enim iniuste aliquid pati, sed iniuste aliquid facere, peccatum est.
9 Quod si neque sua neque aliena natura quis peccare cogitur, restat ut propria voluntate peccetur.
10 Quod si tribuere volueris Conditori, peccantem purgabis, qui nihil praeter sui Conditoris instituta commisit, qui si recte defenditur, non peccavit: non est ergo quod tribuas Conditori.
11 Laudemus ergo Conditorem, si potest defendi peccator; laudemus, si non potest.
12 Si enim iuste defenditur, non est peccator: lauda ergo Creatorem.
13 Si autem defendi non potest, in tantum peccator est in quantum se a Creatore avertit: lauda ergo Creatorem.
14 Omnino igitur non invenio, nec inveniri posse, et prorsus non esse confirmo, quomodo tribuantur peccata nostra creatori nostro Deo; quando et in ipsis eum laudabilem invenio, non solum quod ea punit, sed etiam quod tunc fiunt, cum ab eius veritate receditur.
15 E. Accipio ista libentissime ac probo; et omnino verum esse consentio, nullo modo fieri posse ut Creatori nostro recte peccata nostra tribuantur.
Augustinus HOME