monumenta.ch > Augustinus > 47.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVII. - Voluntas est prima causa peccandi., 48.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XVII. - Voluntas..., 47.

1 Sed tamen scire vellem, si fieri posset, quare illa natura non peccet, quam non peccaturam praescivit Deus, et quare ista peccet, quae ab illo peccatura praevisa est.
2 Non enim iam puto, ipsa Dei praescientia vel istam peccare, vel illam non peccare cogi.
3 Sed tamen si nulla causa esset, non ita dispertiretur creatura rationalis, ut alia nunquam peccet, alia in peccando perseveret, alia quasi media inter utramque aliquando peccet, aliquando ad recte faciendum convertatur.
4 Quae causa in has tres partes eam distribuit? Sed nolo mihi respondeatur, Voluntas: ego enim causam quaero ipsius voluntatis.
5 Non enim sine causa nunquam vult illa peccare, nunquam ista non vult, quaedam vero aliquando vult, aliquando non vult, cum eiusdem generis omnes sint.
6 Hoc solum enim mihi videre videor, non sine causa esse istam tripartitam voluntatem rationalis creaturae; sed quae causa sit, nescio.
Augustinus HOME