Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XVII. - Voluntas..., 48.
| 1 | A. Quoniam voluntas est causa peccati, tu autem causam ipsius voluntatis inquiris, si hanc invenire potuero, nonne causam etiam eius causae quae inventa fuerit quaesiturus es? Et quis erit quaerendi modus, quis finis percunctandi ac disserendi, cum te ultra radicem quaerere nihil oporteat? Cave enim putes quidquam potuisse dici verius quam id quod dictum est, radicem omnium malorum esse avaritiam , hoc est, plus velle quam sat est. |
| 2 | Tantum autem sat est, quantum sibi exigit naturae in suo genere conservandae modus. |
| 3 | Avaritia enim, quae graece φιλαργυρία dicitur, non in solo argento vel in nummis, unde magis nomen duxisse resonat; argento enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant: sed in omnibus rebus quae immoderate cupiuntur intelligenda est, ubicumque omnino plus vult quisque quam sat est. |
| 4 | Haec autem avaritia cupiditas est; cupiditas porro improba voluntas est. |
| 5 | Ergo improba voluntas, malorum omnium causa est. |
| 6 | Quae si secundum naturam esset, conservaret utique naturam, nec ei perniciosa esset, et ideo non esset improba. |
| 7 | Unde colligitur radicem omnium malorum non esse secundum naturam; quod sufficit adversus omnes qui volunt accusare naturas. |
| 8 | Tu autem si huius radicis causam requiris, quomodo erit ista radix omnium malorum? Illa enim erit quae causa huius est, quam cum inveneris, ut dixi, etiam ipsius causam quaesiturus es, et quaerendi nullum habebis modum. |