monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32. > 37. > 74. > 10. > 50.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVIII. - An aliquis peccet in eo quod caveri non potest., 51.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XVIII. - An..., 50.

1 An forte violenta est et cogit invitum? Num eadem toties replicaturi sumus? Reminiscere superiorum, quae a nobis tam multa de peccato et voluntate libera dicta sunt.
2 Sed si laboriosum est omnia mandare memoriae, hoc brevissimum tene.
3 Quaecumque ista causa est voluntatis, si non ei potest resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur.
4 An forte fallit incautum? Ergo caveat ne fallatur.
5 An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla peccata sunt.
6 Quis enim peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest.
Augustinus HOME