Augustinus, De libero arbitrio, LIBER TERTIUS. In quo quaeritur..., CAPUT XVIII. - An..., 51.
| 1 | Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda iudicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus: ait enim Apostolus, Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci (I Tim. I, 13) ; ait et propheta, Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris . |
| 2 | Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest: nam unde sunt illae voces, Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago; et illud, Velle adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio ; et illud, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim invicem adversantur; ut non ea quae vultis faciatis ? Sed haec omnia hominum sunt, ex illa mortis damnatione venientium: nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt. |
| 3 | Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit, ea quae debet facit, cum haec facit. |
| 4 | Si autem bonus homo esset, si aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse, qualem debere esse se videt: poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena si iusta est, peccati poena est, et supplicium nominatur: si autem iniusta est poena, quoniam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante homini imposita est. |
| 5 | Porro quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est, et pro peccato aliquo penditur. |
| 6 | Non enim quisquam iniustus dominator aut surripere hominem potuit, velut ignoranti Deo; aut extorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo, ut hominem iniusta poena cruciaret. |
| 7 | Relinquitur ergo ut haec iusta poena de damnatione hominis veniat. |